Liber Isaiae Prophetae*

Caput 66: Versus 24

Et Egredientur.Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur.Et videbunt.HIER.Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetae adhuc mortales haec omnia videre meruerunt.Cadavera,quia in aeternam damnationem cadent, secundum quod et daemones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde:Inimicus homo hoc fecitMatth. 13..Vermis eorum.Materialis, vel conscientiae; unde:Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic moeror et tristitia excruciat cor viriProv. 25..Ad satietatem.Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua saeviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt,Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrumApoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili poena.
(* Traductions européennes)